monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9 > Genesis, 28 > sectio 34 > sectio 6 > Regum I, 17 > sectio 8 > 28 > Psalmi, 38 > Zacharias, 9 > 16
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XV <<<     >>> XVII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XVI

1 (Vers. 2.) Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam: ingredere ergo ad ancillam meam, ut habeam filios ex ea. Diligenter nota, quod procreatio filiorum, in Hebraeo aedificatio scripta est. Legitur enim ibi: Ingredere ad ancillam meam, si quo modo aedificer ex ea. Et vide, ne forte hoc sit, quod in Exodo dicitur: Benedixit Deus obstetricibus, et aedificaverunt sibi domos [Exod. I, 20].
2 (Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur. Consequenter Aegyptia in via Sur, quae per eremum ducit ad Aegyptum, ire [Idem Reginae ms., ducit ad Aegyptum, ire Aegyptum festinabat.] festinabat.
3 (Vers. 11.) Et [Scripturae textus uterque, Hebraeus et Graecus, ex Angeli persona vocabis, et humilitatem tuam. ---Et vocavit nomen eius Ismael. Aliter legimus in Hebraeo et apud Septuaginta, nempe: Et vocabis nomen eius Ismael, quia exaudivit Dominus humilitatem tuam. Non ergo verba haec Agar Aegyptiae sunt, sed Angeli ad eam loquentis. MARTIAN.] vocavit nomen eius Ismael; quia exaudivit Deus humilitatem meam. Ismael interpretatur, exauditio Dei.
4 (Vers. 12.) Hic erit rusticus homo. Manus eius super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Pro rustico in Hebraeo scriptum habet PHARA, quod interpretatur onager. Significat autem semen eius habitaturum in eremo, id est, Sarracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere iungitur [Duo mss., in ursantes impugnantur ab omnibus: atque unus paulo post, Et erit pater multarum gentium.] incursant, et impugnantur ab omnibus.
Hieronymus HOME

bsb4610.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik